- MOCOSA Actio
- MOCOSA Actioapud Quintilian. l. 11. c. 3. sub fin. Quare non immerito reprehenditur pronuntiastio vultuosa et gesticulationibus molesta, et vocis mutationibus resultans, nec inutiliter ex Graecis veteres transtulerunt, quod ab his sumptum Lenas Popilius posuit, essehanc actionem mocosam. Utilocum restituit Salmas. cum alias legeretur inotiosum: est Graece μωκώδης, actio videl. mimica et gesticulatoria. Μῶκος enim Graecis idem, quod sanna. Glossae, sanna, μῶκος. Et Graeci μωκᾶςθαι proprie dicunt, de his qui ore vultuque distortô et valgis labiis aliquem erident. Hesych. διαμυλλαίνειν, χλευάζειν. ἐπὶ τοῦ τὰ χείλη διαςτρέφειν. δια μωκᾶςθαι. Idem διασιλλοῦσι, διαμωκῶνται. Sic labiis ductare, Plauto, est διαμωκᾶςθαι καὶ τὰ χείλη διαςτρέφειν, Labiis dum ductant eum. Gellius. labiorum ductu irridere id vocat, l. 18. c. 4. Ab hac itaque voce μῶκος, mocosum Latini deduxerunt, de hoc genere ridiculi, quod fit non salibus et dicacitate, sed vultu et gesticulationibus. Ipse Cicero ad Atticum Ep. 13. l. 1. Consul autem ipse parvô animô et pravô, tantum cavillator, genere illô mocosô, quod etiam sine dicacitate ridetur, facie magis quam facetiis ridiculus. Ubi importuni et morosi homines moroso reposuerant. At que inde Mocosa actio, etc. Vide Salmas. ad Treb. Pollionem in Gallienis. duob. c. 8.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.